- ORA
- I.ORAextremitas cuiusque rei, Clement. sec. de vit. et hon. Cler. Hinc Ora Vestis, Graecis πέζα, unde πεζοφόροι χιτῶνες Aeschylo; Sed πέζα proprie oram vestis extremam seu ultimam, quam ultimam fimbriam appellat Trebellius in XXX. Tyrannis, c 30. ubi de Zenobia, notat; unde fasciam vel zonam, quae adponebatur, ornamenti gratiâ, ad illam, πεζίδιον Graeci nuncupârunt. quod ad verbum est Orarium. Praeter hanc vero erat et summa ora, quae circa collum et humeros haeret Graecisque ςτόμα dicitur. Interim, ut orarium postmodum, pro quavis zona vel loro, usurpatum est Latinis, sic πεζίδιον quoque Graecis, pro qualibet fascia, poni coepit. Unde πεζίδιον, fasciam Imperialem illis fignificat vel diadema et cingulum capitis penes mulieres. Optimae Glossae, Πεζίδιον βασιλικὸν, diadema; πεζίδιον γυναικὸς, fascia. Lorum vocat Balsamo: namque et hoc utrumque significat, et vittam, quae vestis extremitatem, proprie τὴν πέζαν, ambit et fasciam coronae regiae. Sic itaque et πεζίδιον, quod πεζίτιον Suidae dicitur, aliis φακιόλιον quoque, quibus de vocibus vide Salmas. ad Trebellium l. c. et Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 48. ut et hic passim. At proprie Ora, extremitas littoralis est; an ex ore, an ex Graeco ὄρα vel οἴα, seu χώρα, regio, an ex Hebr. Gap desc: Hebrew via? Skenaeo generaliter significat omne metallum, velut cum dicimus, ait idem, leed. ore, i. e. plumbi metallum. Praeterea apud eundem, aliosque recentioris aevi Scriptores, monetae species est, ex auro vel aere, valoris, ut videtur, 2. solidorum. Spelmanno vero et Sommero Ora, non moneta, sed uncia est, quae fuit 20. denariorum. qua de re vide Car. du Fresne Glossar.II.ORAurbs Carmaniae, Ptol. cuius etiam meminit Arrian. l. 4. Εἰς τὰ Ω῏ρα τὴν πόλιν, in Ora urbem: unde populi Ori; quos cum Gedrosis idem l. 6. nominat, Ε᾿ν τούτῳ δὲ καὶ Νέαρχος περιπλεύσας τὴν Ω᾿ρῶν τε καὶ Γαδρωσσῶν γῆν καὶ τῶ Ι᾿χθυοφάγων, καθῇρεν εἰς τῆς Καρμανίας τὰ πρὸς θάλασσαν ῴκισμένα: utpote illis vicinos. Iidem Oritae, Apollodoro apud Stephanum, Graece Ω᾿ρῖται.Ε῎πειτα δ᾿ Ω᾿ρίτας τε και ΓεδρωσίουςΟὐκ ἴσμεν Ι῎νδους τοὺς ενοικοῦντας πέρανΑ῎ρβιος.Postea autem Oritas et GedrosiosNon novimus Indos habitantes ultra Arbim.Ab Arbiis enim Oritas separabat flumen Arbis. Ita ergo Oritae Gedrosis et Carmanis, imo et Ichthyophagis vicini erant. Horum quippe alii ad mare colebant, alii intus, quos τοὺς ἄνω Ω᾿ρίτας, superiores Oritas, indigitat Arrianus. Male Ω᾿ρεῖται scribuntur apud Strabonem et Arrianum, pro Ω᾿ρῖται: Ω᾿ρεῖται enim dicti sunt, ab Oreo urbe Euboeae, quos τετρασυλλάβως extulit Apollodorus etc Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1176.III.ORAvulgo apud Curt. l. 8. c. 11. Nora, Indiae urbs ab Alexandro expugnata, Arrianus, locô iam citando. Circa Indi partes superiores. Carmaniae, Ptol. Vide mox dicenda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.